monumenta.ch > Florus > 39
Florus, Epitoma, 1, XXXVIII. Bellum Cimbricum Teutonicum Tigurinum. <<<     >>> XL. Bellum Mithridaticum.

XXXIX. Bellum Thracicum. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Post Macedonas, si dis placet, Thraces rebellabant, illi quondam tributarii Macedonum; nec in proximas modo provincias contenti incurrere, Thessaliam atque Dalmatiam, in Hadriaticum mare usque venerunt; eoque fine contenti, quasi interveniente natura, contorta in ipsas aquas tela miserunt. Nihil interim per id omne tempus residuum crudelitatis fuit in captivos saevientibus: itaque dis sanguine humano, bibere in ossibus capitum, huiuscemodi ludibriis foedare mortem tam igne quam fumo, partus quoque gravidarum mulierum extorquere tormentis. 2  Saevissimi omnium Thracum Scordisci simularum et montium situ cum ingenio consentiebant. Itaque non fusus modo ab his aut fugatus, sed simile prodigio omnino totus interceptus exercitus quem duxerat Cato. Didius vagos et libera populatione diffusos intra suam reppulit Thraciam. Drusus ulterius egit et vetuit transire Danuvium. 3  Minucius toto vastavit Hebro, multis quidem amissis, dum per perfidum glacie flumen equitatur. Volso Rhodopen Caucasumque penetravit. Curio Dacia tenus venit, sed tenebras saltuum expavit. Appius in Sarmatas usque pervenit, Lucullus ad terminum gentium Tanain lacumque Maeotin. Nec aliter cruentissimi hostium quam suis moribus domiti. 4  Quippe in captivos igni ferroque saevitum est; sed nihil barbaris atrocius visum est quam quod abscisis manibus relicti vivere superstites poenae suae iubebantur.