monumenta.ch > Cassiodorus > XVII. IOHANNI LIQUATARIO RAVENNATI ATHALARICUS REX.
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , XVI. CANONICARIA. (a. 557 ante Sept. 1) <<<     >>> XVIII. CONSTANTINIANO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR P̅P̅O̅.

XVII. IOHANNI LIQUATARIO RAVENNATI ATHALARICUS REX.

1  Munitio civitatum spes est certa cunctorum, quando in pace ab exteris gentibus discitur, quod veraciter in certamine timeatur. 2  plena est enim diversis generibus hominum habitatio urbium singularum. 3  quis novit cum qua gente confligat? ideoque omnes debent agnoscere quod futuris hostibus gratum non sit adire. 4  quapropter ex nostra iussione possessores ammonere curabis, ut iuxta montem Caprarium et loca circumiecta muris fovearum ingentia ora pandantur talisque ibi pateat hiatus, ut nullus ibi relinquatur introitus. 5  cur, nefandi homines, perscrutamini accessus inlicitos, quibus portarum permittitur licenter ingressus? nescio quid videmini tegere, qui palam non desideratis intrare. 6  Conscientia recta vias publicas tenet, obviorum collocutione gratulatur et cum diversos gratanter inquirit, laboris taedio non gravatur. 7  amicum est autem crimini velle nesciri et qui vias suas occulit, conscientiam prodit. 8  proinde in usus generales itinera prisca revocentur, ne, dum compendium laboris quaerunt, vitae dispendia patiantur. 9  ille enim iure habendus est hostis, qui munimina nititur violare civitatis.