monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > XIII. EDICTUM. (a. 533/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , XII. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/637) <<<     >>> XIIII. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537)

XIII. EDICTUM. (a. 533/537)

1  Nisu contineri debet omnium largitas impensa dominorum, quando necesse est universis proficere, quod illos impulsu divinitatis probatum fuerit effecisse. 2  pietas siquidem principum totum custodit imperium et dum illis vicissitudo digna redditur, incolumia rei publicae membra servantur. 3  dudum siquidem imperialia constituta per Bruttios atque Lucaniam sacrosanctas ecclesias aliqua munerum devotione iuverunt. 4  sed ut est sacrilegis mentibus familiare et in ipsa quoque divina reverentia peccare, nonnullam exinde, partem numerariorum nomine canonicarii subtrahebant, facientes laicum commodum substantiam clericorum. 5  Quod sedis nostrae numerarii execratione detestabili respuentes numquam sibi illatum fuisse suggerunt, quod de tali scelere manus impiae fraudaverunt. 6  quid adhuc, minime humana audacia, temptabis, si et ibi furta porrigis, ubi te minime latere posse cognoscis? ut inludas oculis fortasse mortalibus, quamvis iniqua, tamen aliqua videtur esse praesumptio: quanta vero caecitate damnatus est, qui se aestimat perpetrare quod divinitas non possit advertere! Sed ne ulterius similis grassetur forte praesumptio aut divinam patientiam frequens provocare possit excessus, edictali programmate definimus, ut qui in hac fuerit ulterius fraude versatus, et militia careat et compendium propriae facultatis amittat. 7  graviore siquidem poena plectendus est, qui usque ad iniuriam divinam suam nihilominus tetendit audaciam. 8  habeant pauperes dona regnantum: possideant aliquid quibus nulla facultas est. 9  Cur aliena substantia in regali posita largitate pervaditur? possessio eius principis munus est. 10  quemadmodum praesumat subiectus contingere quod deo respicit humilitatem dominantis offerre? additur quod talibus non dare tulisse est, et merito: quando qui potest esurientibus subvenire, si non pascit, extinguit. 11  pudeat illis tollere, quibus iubemur offerre. 12  ultra omnes crudelitates est divitem velle fieri de exiguitate mendici. 13  amentur honesta lucra, horreantur damnosa compendia: nullus audeat inde tollere quod possit collecta dispergere. 14  addendo perdit, qui retinendo collegerit et paupertatem potius ad se trahit, si egentium pecunias non repellit.