monumenta.ch > Cassiodorus > XXXIIII. ANTHIANO SUGGERENTE DICTUM EST.
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , XXXIII. DE CONCEDENDIS DELEGATORIIS. <<<     >>> XXXV. DELEGATORIA. (a 534 ante Dec. 24)

XXXIIII. ANTHIANO SUGGERENTE DICTUM EST.

1  Petitionem tuam retinebit officium, donec consensum sequentium, dum facultas fuerit, inquiramus, quia uni incaute creditur quod est a plurimis asserendum. 2  ite omnes provecti. 3  estote cuncti feliciter approbati. 4  nil sustinuistis dubium, dum omne iudicium habeatur incertum. 5  sola vos alpha complectitur, ubi ea littera non timetur. 6  sic enim unusquisque proprio usua est voto, tamquam de alieno non pependisset arbitrio.