monumenta.ch > Cassiodorus > XXXIII. DE CONCEDENDIS DELEGATORIIS.
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , XXXII. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI ACCEDIT. <<<     >>> XXXIIII. ANTHIANO SUGGERENTE DICTUM EST.

XXXIII. DE CONCEDENDIS DELEGATORIIS.

1  Moras intercipit, quem praestandi consuetudo constringit, quia plus ille ad beneficia compellitur, qui innata benivolentia commonetur. 2  neque enim decet, ut nostrorum factorum dissimiles esse debeamus, dum oporteat crescere numerositate remedii, cui administrationis tempora videntur augeri. 3  et ideo de praesenti vobis delegatorios nostra largitur humanitas, ut tunc habeatis commoda praemii, quando estis et sudoris terminum consecuti. 4  non vos anxia mora suspendimus nec cruciabili dilatione fatigamus. 5  unus sit finis sollicitudinis et laboris. 6  nam differendum quis putet, si beneficia sua vendere non retractet?