monumenta.ch > Cassiodorus > XXXII. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI ACCEDIT.
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , XXXI. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI EGREDITUR. <<<     >>> XXXIII. DE CONCEDENDIS DELEGATORIIS.

XXXII. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI ACCEDIT.

1  Adest militaribus obsequiis integritas iudicantis, quia gratanter exsolvit quod deberi iuste cognoscit. 2  quapropter Pierius primicerium singulariorum se nostra auctoritate cognoscat effectum. 3  Si qua sunt alia, fiducialiter suggerantur: quia non est haesitationis metus, ubi non est iudicis venalis auditus.