monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.212 > Psalmi, 6 > XXXI. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI EGREDITUR.
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , XXX. DE PRIMICERIO DEPUTATORUM ET DE PRIMICERIO AUGUSTALIUM. <<<     >>> XXXII. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI ACCEDIT.

XXXI. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI EGREDITUR.

1  Decet palmae praemia consequi, qui sacramentis militaribus videntur esse perfuncti, quia diutinus labor sibi vindicat quod inexperta vix potest invenire nobilitas. 2  et ideo, quoniam Urbicus primiceriatus sui noscitur tempora peregisse, inter domesticos et protectores sacram purpuram adoraturus accedat, ut venerandis clarificatus aspectibus militaribus excubiis se gaudeat liberatum.