monumenta.ch > Cassiodorus > XXX. DE PRIMICERIO DEPUTATORUM ET DE PRIMICERIO AUGUSTALIUM.
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , XXVIIII. <<<     >>> XXXI. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI EGREDITUR.

XXX. DE PRIMICERIO DEPUTATORUM ET DE PRIMICERIO AUGUSTALIUM.

1  Dignum est ut sequatur vota fidelium fructus laborum et superior gradus excipiat, quos gestarum rerum integritas affectata commendat. 2  hinc est quod Ursum primicerium deputatorum atque Beatum primicerium Augustalium esse censemus: ut qui ad maiora provecti videntur officia, praedicanda conscientiae sequantur exempla.