monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 40 > XXVIII. DE COMMENTARIENSE.
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , XXVII. DE PRAEROGATIVARIO. <<<     >>> XXVIIII.

XXVIII. DE COMMENTARIENSE.

1  Iuvat bene meritorum votis beneficiis respondere vicariis, ut devotiore mente possit obsequi, qui meruit anteferri. 2  quapropter Heliodorus commentariensium fruatur officio. 3  digne siquidem eius integritati committimus quae custodienda esse censemus.