monumenta.ch > Cassiodorus > XIIII. GAUDIOSO CANCELLARIO PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , XIII. IUSTINIANO AUGUSTO SENATUS URBIS ROMAE. (a. 535) <<<     >>> XV. LIGURIBUS SENATOR P̅P̅O̅. (a. 534)

XIIII. GAUDIOSO CANCELLARIO PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537)

1  Cum multis itineribus Comum civitas expetatur, ita se eius possessores paraveredorum assiduitate suggerunt esse fatigatos, ut equorum nimio cursu ipsi potius adterantur. 2  quibus indultu regali beneficium praecipimus iugiter custodiri, ne urbs illa, positione sua libenter habitabilis, rarescat incolis frequentia laesionis. 3  est enim post montium devia et laci purissimi vastitatem quasi murus quidam planae Liguriae. 4  quae licet munimen claustrale probetur esse provinciae, in tantam pulchritudinem perducitur, ut ad solas delicias instituta esse videatur. 5  Haec post tergum campestria culta transmittit et amoenis vectationibus apta et victualibus copiis indulgenter accommoda: a fronte sexaginta milibus dulcissimi aequoris amoenitate perfruitur, ut et animus recreabili delectatione satietur et piscium copia nullis tempestatibus subducatur, merito ergo Comum nomen accepit, quae tantis laetatur compta muneribus. 6  hic profecto lacus est nimis amplissimae vallis profunditate susceptus, qui concharum formas decenter imitatus spumei litoris albore depingitur. 7  Circa quem conveniunt in coronae speciem excelsorum montium pulcherrimae summitates, cuius ora praetoriorum luminibus decenter ornata quasi quodam cingulo Palladiae silvae perpetuis viriditatibus ambiuntur. 8  super hunc frondosae vineae latus montis ascendunt. 9  apex autem ipse quasi quibusdam capillis castanearum densitate crispatus ornante natura depingitur. 10  hinc rivi niveo candore relucentes in aream laci altitudine praecipitante descendunt. 11  Huius sinibus ab austro veniens Addua fluvius faucibus apertis excipitur. 12  qui ideo tale nomen accepit, quia duobus fontibus adquisitus quasi in proprium mare devolvitur, qui tanto impetu vastissimi aequoris undas incidit, ut nomen retinens et colorem in septentrionem obesiore alvei ventre generetur: putes quandam lineam fusciorem in aquis albentibus esse descriptam miroque modo influentis discolor natura conspicitur, quae misceri posse simili liquore sentitur. 13  Hoc et in marinis quidem fluctibus fluviorum inundatione contingit: sed ratio ipsa vulgariter patet, ut torrentes praecipites limosa faece corrupti vitreo sint aequori discolores. 14  hoc autem iure putabitur stupendum, quod simile tantis qualitatibus elementum per pigrum stagnum videas ire celerrimum, ut amnem per solidos campos putes decurrere, quem se peregrinis undis non videas colore posse miscere. 15  Quapropter incolis harum rerum iure parcitur, quando amoena omnia delicata sunt ad labores et facile onus afflictionis sentiunt, qui uti suavibus deliciis consuerunt fruantur ergo munere regali perpetuo, ut sicut gaudent nativis epulis, ita eos exultare faciat munificentia principalis.