monumenta.ch > Cassiodorus > XI. EDICTUM DE PRETIIS CUSTODIENDIS RAVENNA. (a 533/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , X. BEATO V̅· C̅· CANCELLARIO SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537) <<<     >>> XII. EDICTUM PRETIORUM PER FLAMINIAM.

XI. EDICTUM DE PRETIIS CUSTODIENDIS RAVENNA. (a 533/537)

1  Venalitas victualium rerum temporis debet subiacere rationi, ut neque in vilitate caritas nec in caritate vilitas expetatur, sed aequalitate perpensa et murmur ementibus et gravamen querulis negotiatoribus auferatur. 2  Atque ideo trutinatis omnibus et ad liquidum calculatione collecta diversarum specierum pretia subter affiximus, ut omni ambiguitate summota definitarum rerum debeat manere custodia. 3  si quis autem vendentium non servaverit quae praesentis edicti tenor eloquitur, per singulos excessus sex solidorum multam a se noverit exigendam et fustuario posse subiacere supplicio, quatinus eum et damni metus terreat et praedicta poena vehementer affligat.