monumenta.ch > Cassiodorus > V. AMBROSIO V̅· I̅· AGENTI VICES SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , IIII. AMBROSIO V̅· I̅· AGENTI VICES SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533) <<<     >>> VI. IOHANNI CANCELLARIO SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533)

V. AMBROSIO V̅· I̅· AGENTI VICES SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533)

1  Gaudere vos quidem in eis credo, quae caritatem vestram optasse diiudico: nam ipsius quodammodo res agitur, cuius in alterum vota complentur. 2  sed hinc intellego antiquae amicitiae fructum, qui venustate felicior est, in suavissimi saporis emanasse dulcedinem, si prius Romanae civitatis copiam per eos quorum interest tamquam munus eximium nostris hospitiis offeratis. 3  Ideo enim peregrinationis incommoda, ideo tot angusta cogitationis intravimus, ut populus ille antiquis delectationibus assuetus beatissimis regnantium temporibus explosis necessitatibus perfruatur. 4  procul enim sit, ut aliquo illius civitatis esuriente satiemur. 5  illorum, quod absit, indigentia nostra penuria est. 6  quid plura? laeti esse non possumus, nisi et illos gaudentes communiter audiamus. 7  Atque ideo tota vivacitate incorrupta frumenti species congregetur, ut panis inde coctus non horrori, sed deliciis videatur esse propositus. 8  ponderatio iusta servetur. 9  vincant copiae mentium desideria. 10  non putatur abundare quod quaeritur. 11  fugite scelerata lucra, vitate nefanda compendia. 12  quicquid ibi male praesumitur, in mei animi laesione grassatur. 13  nemo putet veniale. 14  quod in ista temptaverit parte sumere. 15  in nobis facilius consentimus excedi quam Romanorum utilitates patiamur imminui: non ut favorem captem plausumque popularem, sed ut iuvante deo meum in illis compleam dilectionis arbitrium. 16  Cives si quidem omnes fovendi sunt, sed Romani aliquid plus merentur. 17  urbs ornata tot eximiis senatoribus, beata tam nobilibus populis laudes debet nostrorum principum personare, quas homo nationis exterae se miretur audisse. 18  nam iuste se illic extollit laetitia popularis, quae dominos cognoscitur habere victores. 19  Quapropter impendendum est, quicquid fides, quicquid magna potest exhibere cautela, quia illud vere nostrum est commodum, quod illorum mihi procurat affectum. 20  laetentur praesentibus gaudiis qui erant de nostra actione suspensi: illorum me desideria, illorum vota iuverunt et hoc mihi apud rerum dominos profuit, quod ab eis universaliter audiebatur optari. 21  Agite nunc, ut amor iste iuvante domino perseveret, quia eos amplius in reliquum credo facere, quod se in me feliciter sentiunt inchoasse. 22  abundantiam nunc petamus communibus votis: supernae misericordiae humiles supplicemus, ut primum nobis salutem dominorum clementia divina concedat, ceterum proventum quem praestiterit non neglegentia diminuat, non venalitas ulla subducat. 23  fidem meam promitto, sed cum ipsis divinitatis dona sustineo: cautelam offero, turpia fraudulentissimae nundinationis excludo. 24  ipsi autem in domino de promerita ubertate glorientur.