monumenta.ch > Hieronymus > Matthaeus, 20 > sectio 35 > IIII. AMBROSIO V̅· I̅· AGENTI VICES SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , III. DIVERSIS EPISCOPIS SENATOR P̅P̅O̅. (a 533) <<<     >>> V. AMBROSIO V̅· I̅· AGENTI VICES SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533)

IIII. AMBROSIO V̅· I̅· AGENTI VICES SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533)

1  Secure vobis, deo iuvante opinionem nostram credimus, cuius conscientiam per causarum varios usus longa aetate probavimus. 2  nam si in advocationis studio iustitiae claritate fulsistis, quid nunc provecti ad consilia nostra facietis? crescit enim in illo meritum, cui maius datur officium, quando iam habendus est in iudicum partem, qui meruit aulicis potestatibus assidere. 3  ornentur ergo subsellia cuius ore fora tonuerunt. 4  absens adhaere nostro lateri pleniorem laudem inde sumpturus, quia integrum tibi reputabitur quod bene ordinaveris solus. 5  hanc coram positus mecum curam participareris et gloriam: nunc autem tibi tantum cogimur debere, quicquid inde praestante deo laudis potuerimus accipere. 6  Quapropter officium tibi observare censemus, quod nostris iussionibus obsecundat, praeceptis etiam tuis pro publicis utilitatibus iustissime designatis praecipimus oboediri, quatinus et tibi sit pro publica utilitate mittendi fiducia et nullus de contemnendi sumat audaciam. 7  si quos etiam fideiussoribus committere necessarium aestimaveris, confidenter assume, quia illud magis relevare potest animum nostrum, si aliquid per vos cognoscamus impletum. 8  praesenti enim sola verba praestares: nunc autem facta potius debentur absenti. 9  Consilium quippe tantae sedis ingens est procul dubio fama meritorum: sed considera quid exigatur cui tale nomen imponitur. 10  labor vester procuret mihi omnium quietem. 11  scitis quae turpia neglectus intulerit. 12  scopulus vitandus est, ubi alter offendit. 13  sed haec vos monere mea potius curiositas quam vestri diffidentia facit. 14  nam omnia vos illa gerere credimus, quae iuvante deo famae nostrae et rei publicae utilia esse iudicamus.