monumenta.ch > Hieronymus > sectio 83 > sectio 10 > XXXIIII. EPISCOPIS SUIS VVITIGIS REX. (a. 536/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , XXXIII. MAGISTRO OFFICIORUM VVITIGIS REX. (a. 536/537) <<<     >>> XXXV. PRAEFECTO THESSALONICENSI VVITIGIS REX. (a. 536)

XXXIIII. EPISCOPIS SUIS VVITIGIS REX. (a. 536/537)

1  Si sacerdotibus etiam ignotis honorem debemus, quanto magis illis quos amabili veneratione conspeximus! aliter enim requirimus notum et aliter appellamus incognitum. 2  visorum maior semper affectus est, dum gratissime retinetur qui assiduo et suavi sermone coniungitur. 3  et ideo per harum portitores legatos nostros, quos ad serenissimum principem destinavimus, sanctitati vestrae praesentamus debitae venerationis obsequium, sperantes, ut pro nobis orare dignemini et, ubi usus exegerit, solacia vestra reperiant, quia necesse est, ut bene velitis quos vobis religione iunctos esse cognoscitis.