monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3 > XXVII. SENATORI P̅P̅O̅ THEODAHADUS REX. (a. 535/536)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , XXVI. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a. 535) <<<     >>> XXVIII. SENATORI P̅P̅O̅ THEODAHADUS REX. (a. 535/536)

XXVII. SENATORI P̅P̅O̅ THEODAHADUS REX. (a. 535/536)

1  Non dare, sed reddere videtur expensas, quisquis tributariis aliquo remedio subvenire festinat. 2  quid enim iustius est quam petenti conferre quod intellegitur ipse laborasse? ad misericordiam forsitan pascantur otiosi: cultor agri ad futuram famem deseritur. 3  nisi ei, cum necesse fuerit, subvenitur. 4  Quapropter industriosae Liguriae devotisque Venetiis copia subtracta dicitur esse de campis: sed nunc nascatur in horreis, quia nimis impium est plenissimis cellis vacuos esurire cultores. 5  atque ideo illustris magnitudo vestra, quorum dignitas ad hoc legitur instituta, ut de repositis copiis populum saturare possetis, Liguribus, quos tamen indigere cognoscitis, tertiam portionem ex horreis Ticinensibus atque Dertonensibus per solidum viginti quinque modios distrahi censitote. 6  Venetis autem ex Tarvisiano atque Tridentino horreis ad definitam superius quantitatem item dari facite tertiam portionem, ut miserata divinitas copiam largiri possit, quam homines in se exercuisse cognoscit. 7  et ideo tales viros his distributionibus adhibete, ut indulgentia nostra maxime ad illos perveniat qui suis viribus pasci minime potuerunt.