monumenta.ch > Cassiodorus > XXV. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a. 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , XXIIII. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA. (a. 535) <<<     >>> XXVI. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a. 535)

XXV. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a. 535)

1  Per venerabilem virum Heracleanum presbyterum Augusta nobis pagina vestrae serenitatis illuxit. 2  gratiam sermonis benigne tribuens et apte munera salutationis inpertiens, ut re vera magnum sit beneficium tam suave principis meruisse colloquium. 3  cui reddimus quanta valemus caritate responsum, optantes ut et sospitatem vestram saepius nos audire contingat et regni vestri felicitas semper accrescat, quia tale votum nos decet habere, quod gloriam salutemque vestram iugiter possit extendere. 4  Significamus etiam pro vestro voto ad papam urbis Romae nos litteras destinasse, ut praesentium gerulo litterarum sine aliqua dilatione respondeat, quatenus qui a vobis dirigi meruit, celeritatis gratiam consequatur. 5  nostri enim voti est causas emergere, in quibus possimus vestris desideriis oboedire quia sic vos ad reddendam dilectionem efficaciter commonemus, si vobis in aliqua parte pareamus.