monumenta.ch > Cassiodorus > XXIIII. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA. (a. 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , XXIII. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX. (a. 535) <<<     >>> XXV. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a. 535)

XXIIII. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA. (a. 535)

1  Veniente viro sapientissimo Petro ita nos amor vestrae serenitatis explevit, ut vidisse nos aestimemus, cuius colloquia benigna suscepimus. 2  quis enim tanta affabilitate suscepta non reddat venerationis eximia, cui ante dignationis eloquium iure ab omnibus commendationis suae debetur officium? Et ideo per illum virum venerabilem legatum domni iugalis nostri ad vos specialiter directum salutiferos apices curavimus destinandos, ut recurrens vestrae serenitatis affatus et de optata incolumitate laetificet et de firmissimae gratiae nos faciat exultatione gaudere. 3  tali enim compendio et causarum bene disponitur ordo et vestrae tranquillitatis geminata crescit affectio. 4  suscipiamus ergo vestri animi bona, quia hoc est vere regale propositum gloriose vivere amore cunctorum. 5  Quaedam vobis per harum portitorem verbo suggerenda commisimus, quae pro ingenita mansuetudine et libenter accipite et efficaciter deo auxiliante praestate.