monumenta.ch > Cassiodorus > XXII. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , XXI. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA. (a. 535) <<<     >>> XXIII. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX. (a. 535)

XXII. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a 535)

1  Retinetis, sapientissimi principum, et per legatos nostros et per virum disertissimum Petrum, quem nuper ad nos vestra pietas destinavit, quo studio concordiam Augustae serenitatis optemus. 2  et nunc iterum per illum virum sanctissimum eadem credidimus esse repetenda, ut vera atque affectuosa iudicetis quae frequenter expetita cognoscitis. 3  pacem siquidem sub omni sinceritate petimus, qui causas certaminis non habemus. 4  talis ergo ad nos veniat, sic composita, sic decora, ut eam tantis votis merito quaesisse videamur. 5  absit autem ut quod nobis committitur debeat ingravare. 6  Pro nobis potius tractate quod convenit. 7  trahitur enim ad benivola, cui causa creditur rationabiliter ordinanda nec potest utilitatem propriam anteferre, cui magis decorum est credenti profutura praestare. 8  considerate etiam, principes docti, et Ablabi vestri historica monimenta recolite, quantum decessores vestri studuerint de suo iure relinquere, ut eis parentum nostrorum foedera provenirent. 9  aestimate, qua gratia debent oblata suscipi, quae consuerant postulari. 10  non arroganter loquimur, qui veritatem fatemur. 11  gloriae vestrae potius proficit quod demonstrare contendimus, quando nunc illi vestram gratiam ultro quaerunt, qui suis parentibus meliores se esse cognoscunt. 12  associentur amicitia gratuita vestris animis quos prius vobis largitatis studio iungebatis, ne bona tantum illorum temporum fuisse credantur, quae vos et copiosa benignitate vincitis et affluenti munere superatis. 13  Atque ideo salutationis honorificentiam praelocuti illum virum venerabilem sacerdotio clarum, doctrinae laude conspicuum legationis nostrae ad pietatem vestram fecimus vota deferre. 14  confidimus enim in virtute divina, quod et suis meritis vobis abunde placeat et desideria probae petitionis optineat, sperantes ut eum cum effectu rerum celerius recipere debeamus. 15  sed quia epistularis series continere non poterat universa, aliqua sacris sensibus verbo insinuanda commisimus, ne fastidium vobis faceret lectio prolixa chartarum.