monumenta.ch > Cassiodorus > XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (a. 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , XV. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a. 535) <<<     >>> XVII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX. (a. 535)

XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (a. 535)

1  Imperiosa nimium res est, patres conscripti, pietas nostra, quando propria voluntate vincimur, qui alienis condicionibus non tenemur. 2  nam cum deo praestante possimus omnia, sola nobis credimus Heere laudanda. 3  cognoscitis, prudentes viri, verba quae loquimur: vel nunc clementiam, quam vobis ante promittere debuistis, agnoscite. 4  ecce nec sollicitos patimur, quibus infensi esse putabamur. 5  sic est a principe gravis vincenda suspicio: sic curare debuit, qui noxius esse non voluit. 6  postulata siquidem sacramenta vobis ab illo atque illo praestari nostra decrevit auctoritas, quod bene imperaturo non est difficile persuasum, quia sic vobis securitatem dedimus, ut nihil nostro proposito addere videremur. 7  Talia siquidem qualia promittimus eramus acturi, quia deo debemus ista, non homini. 8  nam qui per lectiones sacras antiqua regna cucurrimus, quid aliud optare possumus, nisi quod divinitati in aliis placuisse sentimus? ipse enim remunerator est bonorum omnium deus: nam quicquid in subiectos pietatis efficimus, illum nobis repensare sine dubio iudicamus. 9  quapropter conscientiam fidelem adepta securitate monstrate, quia post talia redditur clementiae nostrae potius quam offertur affectus.