monumenta.ch > Cassiodorus > X. THEODORAE AUGUSTAE AMALASUINTHA REGINA. (a. 534)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , VIIII. IUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX. (a. 534) <<<     >>> XI. MAXIMO V̅ · I · DOMESTICO THEODAHADUS REX. (a. 535)

X. THEODORAE AUGUSTAE AMALASUINTHA REGINA. (a. 534)

1  Cum propositi nostri sit illa quaerere quae probantur ad gloriam pii principis pertinere, dignum est vos sermone venerari, quos bonis omnibus constat semper augeri. 2  concordia non est sola praesentium: quin immo illi se melius respiciunt, qui animi caritate se coniungunt. 3  atque ideo reddens Augustae reverentiae salutationis affectum spero, ut redeuntibus legatis nostris, quos ad clementissimum et gloriosissimum principem destinavimus, de vestra nos faciatis sospitate gaudere, quia prospera vestra ita nobis grata videntur ut propria et necesse est sospitatem desideranter suscipere, quam nos iugiter constat optare.