monumenta.ch > Cassiodorus > III. SENATUI URBIS ROMAE AMALASUINTHA REGINA. (a. 534)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , II. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a. 534) <<<     >>> IV. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (a. 534)

III. SENATUI URBIS ROMAE AMALASUINTHA REGINA. (a. 534)

1  Post flebilem filii nostri divae recordationis occasum vicit animum piae matris generalitatis affectio, ut non maeroris sui causas, sed vestra potius augmenta cogitaret. 2  quaesivimus regales curas quo solacio fulciremus. 3  sed auctor ille castitatis et misericordiae singularis, qui nobis primaevum subtracturus erat filium, maturi fratris reservavit affectum. 4  Elegimus deo auspice consortem regni nostri felicissimum Theodahadum, ut quae hactenus rei publicae molem solitaria cogitatione pertulimus, nunc utilitates omnium iunctis consiliis exequamur, quatenus in tractatibus duo, in sententiis unus esse videamur. 5  Astra ipsa caeli mutuo reguntur auxilio et vicario labore participata mundum suis luminibus amministrant. 6  ipsi quoque homini duplices manus, socias aures, oculos geminos divina tribuerunt, ut robustius perageretur officium quod duorum fuerat societate complendum. 7  Exultate, patres conscripti, et factum nostrum supernis commendate virtutibus. 8  nihil reprehensibile desideravimus agere, quae cum alterius consilio cuncta delegimus ordinare, communio siquidem regni mores asserit, quando placabilis esse iuste creditur, qui potestatis suae habere participem comprobatur. 9  reseravimus itaque deo iuvante palatia viro nostri generis claritate conspicuo, qui Hamalorum stirpe progenitus regalem habeat in actibus dignitatem: patiens in adversis, moderatus in prosperis et, quod difficillimum potestatis genus est, olim rector sui. 10  Accessit his bonis desiderabilis eruditio litterarum, quae naturam laudabilem eximie reddit ornatam. 11  ibi prudens invenit, unde sapientior fiat: ibi bellator reperit, unde animi virtute roboretur: inde princeps accipit, quemadmodum populos sub aequalitate componat: nec aliqua in mundo potest esse fortuna, quam litterarum non augeat gloriosa notitia. 12  Accipite, quid maius generalitatis vota meruerunt. 13  princeps vester etiam ecclesiasticis est litteris eruditus: a quibus semper quicquid est pro homine, commonemur: iudicare recte, bonum sapere, divina venerari, futura cogitare iudicia. 14  necesse est enim, ut sequatur iustitiae vestigium, qui de sua sententia causam se credit esse dicturum. 15  viderim quae lectio acuat ingenium: divina semper efficere nititur pium. 16  Veniamus ad illam privatae vitae largissimam frugalitatem, quae tantam procurabat donis abundantiam, conviviis copiam, ut considerato eius antiquo studio nihil novi habere videatur in regno. 17  in hospitalitate promptus, in miseratione piissimus: sic cum multa expenderet, census eius caelesti remuneratione crescebat. 18  talem universitas debuit optare, qualem nos probamur elegisse, qui rationabiliter disponens propria non appetat aliena: tollitur enim necessitas principibus excedendi, quotiens assueverint propria moderari. 19  Laudata est nimirum sententia, quae rerum praecipit modum, quia nimium non placet etiam quod bonum putatur. 20  gaudete nunc, patres conscripti, et supernae gratiae pro nobis vota persolvite, quando talem mecum constitui principem, qui et de nostra aequitate bona faciat et propria suae pietatis ostendat. 21  hunc enim et maiorum suorum commonet virtus et avunculus efficaciter excitat Theodericus.