monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14 > II. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a. 534)
Cassiodorus, Variae, LIBER DECIMUS, , I. IUSTINIANO IMPERATORI AMALASUINTHA REGINA. (a. 534) <<<     >>> III. SENATUI URBIS ROMAE AMALASUINTHA REGINA. (a. 534)

II. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (a. 534)

1  Novis regibus mos est per diversas gentes provectus sui gaudia nuntiare, ut adquirant affectum principis externi de ipsa communione regnandi. 2  quod facienti mihi, piissime imperator, multo melius divina tribuerunt, quando vestram gratiam securus expeto, quam praecellentissimam domnam sororem meam vobiscum, pepigisse cognosco. 3  Ab eius enim iudicio me nullatenus deviare certissimum est, quae tanta sapientiae luce resplendet, ut et propria regna mirabili dispositione componat et promissam cunctis gratiam robusta firmitate custodiat. 4  ideo enim me curarum suarum fecit esse socium, quatenus et ego illos desiderem habere reverendos, quos sibi ipsa fecit esse pacificos, prudentiae suae more diiudicans, ut talium amicitias eligeret, qui in toto orbe simile nil haberent. 5  Neque enim nova est ista dilectio: nam si decessorum vestrorum facta recolatis, agnoscitis quandam esse consuetudinis legem cum illo imperio amicitiam Hamalos semper habuisse. 6  quae tantum certior quantum vetustior, quia facile mutari non potest quod per longa saecula custoditur. 7  suscipite itaque affectuosis mentibus et nostra primordia et domnae sororis nostrae, cui singulariter studetis, favete iudicio. 8  nam si me similiter diligitis, regem quodammodo pariter efficitis. 9  Sed quoniam nos amplius loqui desideria novitatis exposcunt et litterarius sermo narrare plura non patitur, ideo tantis meritis, sicut dignum est, salutationis honore completo, harum portitoribus legatis nostris aliqua pietati vestrae delegavimus intimanda, quia nemo utilius tractat quam qui vestrae mansuetudini committere sua vota deliberat.