monumenta.ch > Cassiodorus > XIII. VVILIAE V̅ · I̅ · COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX. (a. 526/527)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , XII. VICTORI ET VVITIGISCLO V̅V̅ · S̅S̅ ATHALARICUS REX. (a. 526/527) <<<     >>> XV. IOHANNI PAPAE ATHALARICUS REX. (a. 533 fin)

XIII. VVILIAE V̅ · I̅ · COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX. (a. 526/527)

1  Magnitudinis tuae suggestione comperimus de domesticorum excessibus, qui destinatis comitibus obsequuntur, provinciales damnis plurimis ingravatos: quod credimus emolumentorum parvitate nutritum, quia sub quadam excusatione peccare creditur, cui necessaria non praebentur. 2  Et ideo speciali beneficio generalia compendia largientes magnitudini tuae praesenti auctoritate praecipimus, ut supra ducentos solidos et decem annonas, quas hactenus acceperunt, a quinta feliciter indictione quinquaginta eis solidos annuos faciatis incunctanter adiungi, qui vestris rationibus debeant imputari, ut, dum mater criminum necessitas tollitur, peccandi ambitus auferatur. 3  Si quis autem iussionum nostrarum inprobus temerator exstiterit, ut aliquo casu in damnis provincialium aut praeiudiciis implicetur, emolumentis careat universis, quia ille dignus est praemia consequi, qui parere cognoscitur aequitati: ideo enim a nobis accipit, ne ab aliis quaerat nostrum dare nobilitas est: dona regalia quamvis parva sublimant, quia simul et meritorum gratiam reperisse creditur, qui principali munere sublevatur.