monumenta.ch > Cassiodorus > XII. VICTORI ET VVITIGISCLO V̅V̅ · S̅S̅ ATHALARICUS REX. (a. 526/527)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , XI. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS ATHALARICUS REX. a. (526/527) <<<     >>> XIII. VVILIAE V̅ · I̅ · COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX. (a. 526/527)

XII. VICTORI ET VVITIGISCLO V̅V̅ · S̅S̅ ATHALARICUS REX. (a. 526/527)

1  Tarditas vestra apud gloriosae memoriae domnum avum nostrum merito vos fecit esse suspectos, quos etiam secundis praeceptionibus credidit ammonendos, ut relicto tandem provincialium gravamine ad eius deberetis iustitiam festinare: et nunc quoque suspicionis maxime fecit augmentum, ut nec ad initia nostra voluissetis occurrere, quod libera conscientia potuisset optare. 2  Et ideo praesenti auctoritate censemus, ut, si quid super tributarium solidum per quartam indictionem a provincialibus exegistis, sine aliqua eis inminutione reddatis, quia supra veterem censum nulla indictionis praedictae eos volumus damna sentire. 3  Hoc etiam addendum esse credidimus – quando amore clementiae errores nolumus invenire, ne coacti potius resecemus quod salva iustitia dissimulare non possumus – ut, si aliquem studio laesistis pravo, vestro magis emendetis arbitrio, quia hoc est propria delicta corrigere quod et non facere. 4  Et ne forsitan credatis longinquitatis difficultate latere quae gesta sunt, Siculis fiduciam vos dedimus subsequendi. 5  videte nunc, si voces possitis ferre querulas, quas etiam nostra invitavit auctoritas. 6  aminonuimus igitur quos pios decet: iam suo vitio videtur accusari, qui spontanea noluit voluntate recorrigi.