monumenta.ch > Cassiodorus > VIII. OSUIN V̅ · I̅ · COMITI ATHALARICUS REX.( a. 526)
Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, , VII. REPARATO PRAEPECTO URBIS ATHALARICUS REX.( c. a. 527) <<<     >>> VIIII. UNIVERSIS GOTHIS SIVE ROMANIS ATHALARICUS REX. (a 526/527)

VIII. OSUIN V̅ · I̅ · COMITI ATHALARICUS REX.( a. 526)

1  Propositi nostri est honestos labores palma remunerationis ornare, ut vicissitudine, qua provecti gaudent, desides mordeantur sibique imputare possint quod clementissimis temporibus iudicii nostri praemia non merentur. 2  atque ideo illustrem magnitudinem tuam deo iuvante ad Delmatiarum atque Saviae provincias iterum credidimus destinandam, ut quicquid pro utilitatibus nostris esse cognoscis, aequabili ordinatione disponas populumque nobis devotum per tuam iustitiam facias esse gratissimum, quia dominorum laudibus applicatur, cum se probabiliter tractat electus. 3  Non exempla aliena perquiras: memor esto quae feceris et non indiges ammoneri. 4  quid est enim quod de tua quisquam debeat actione dubitare, quando ipsis provinciis adhuc propria bona redolere cognoscis? quodam modo iam debitum est illi velle praestare, apud quem te scis fuisse laudabilem. 5  oboedientibus enim iuste indulgetur animus et quos scimus memores bonorum, indubitanter eis denuo praebemus affectum. 6  Aetas quidem tua provecta est, sed actus quoque maturior quid tibi nunc subripere valeat, in quo nec iuventus reprehensibilis fuit? sed haec in domni avi nostri regno fecisti: nunc talia demonstra, ut temporibus nostris reservasse videaris, quicquid probitatis addideris.