monumenta.ch > Cassiodorus > I. HILDERICO REGI VVANDALORUM ATHALARICUS REX. (c. a. 526)
>>> Cassiodorus, Variae, LIBER NONUS, II. EDICTUM. ATHALARICUS REX. (c. a. 527)

I. HILDERICO REGI VVANDALORUM ATHALARICUS REX. (c. a. 526)

1  Durissima nimis sorte constringimur, ut quos ante dulces parentes diximus, nunc eis causas amarissimas imputemus, quas nemo potest relinquere, qui pietatis noscitur monimenta cogitare. 2  quis enim nesciat divae recordationis Amalafridam, generis nostri decus egregium, violentum apud vos reperisse lucis occasum, et quam pridem habuistis dominam. 3  passi non estis vivere nec privatam? haec si contra fas parentelae gravis esse videbatur, remitti ad nos debuit honorabilis, quam magnis supplicationibus expetistis. 4  parricidii genus est, ut quam vobis fecerat affinem coniunctio regis, nefandis ausibus in eius vos interitum misceretis. 5  Quid tantum mali a suo coniuge relicta promeruit? si suceessio debebatur alteri, numquid femina in eo ambitu potuit inveniri? mater quin immo haberi debuit, quae vobis regna transfudit. 6  nam et hoc nobilitati vestrae fuisset adiectum, si inter Hasdingorum stirpem retinuissetis Hamali sanguinis purpurcam dignitatem. 7  hoc Gothi nostri ad suum potius opprobrium intellegunt fuisse temptatum. 8  nam qui dominae alienae gentis intulit necem, omnino eius parentum visus est despexisse virtutem, quando nemo quod resecandum credit, putat esse temptandum. 9  Et ideo morali ratione commoniti per illum et illum legatos nostros verbis prius a vobis expetimus aequitatem, spectantes qualis excusatio tantis casibus afferatur. 10  nam etsi quodlibet negotium in tali persona fuisset enatum, nobis debuit intimari, ut et nostro iudicio periret, quae se pessimis actibus miscuisset. 11  restat ut naturalis eius fingatur occasus. 12  inpossibilia non dicimus, nova non quaerimus: illum et illum atque illum tradite, per quos res facta debeat elucere. 13  sit in eis totius causae absoluta probatio, sine bello, sine caede, aut nos efficiat placatos, aut vos reddat obnoxios. 14  Quod si creditis esse temnendum nec vos ad rationabilia responsa componitis, condicione initae pacis absolvimur, qui laesi foederis vineulo non tenemur. 15  vindicet nunc superna maiestas scelus qualibet arte commissum, quae ad se clamare profitetur fraterni sanguinis impiam caedem.