monumenta.ch > Cassiodorus > XXVIII. CUNIGASTO V̅· I̅· ATHALARICUS REX. (c. a. 527)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XXVII. DUMERIT SAIONI ET FLORENTIANO VIRO DEVOTO COMITIANO ATHALARICUS REX. (c. a 527) <<<     >>> XXVIIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS PARMENSIS CIVITATIS ATHALARICUS REX. (c. a. 527)

XXVIII. CUNIGASTO V̅· I̅· ATHALARICUS REX. (c. a. 527)

1  Permovit serenitatem nostram Constanti atque Venerii dolenda conquestio, qua sibi a Tancane iuris proprii agellum,quod Fabricula nominatur, cum suo peculio causantur ablatum, adicientes, ne rerum suarum repetitionibus imminerent, liberis sibi condicionem ultimae servitutis imponi. 2  Atque ideo magnitudo tua, decretis obsecuta praesentibus, praefatum suo iubeat adesse iudicio, ubi omni inter partes veritate discussa iuri consentaneam et amicam vestris moribus proferte iustitiam: quia sicut grave est de suo dominos iure decedere, ita nostris est saeculis inimicum servitutis iugo libera colla deprimere. 3  Momenti iura si competunt, primitus reddantur invasa, ita tamen, ut persona legitima disceptationibus non desistat. 4  cesset violenta praesumptio, ut causa iudicis cognoscatur arbitrio et aut convictos servos cum rebus sibi competentibus possideat aut probatos liberos indemnes atque integros derelinquat. 5  sufficit enim quod ei relaxamus poenam qui facere praesumpsit iniuriam.