monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > XXI. CYPRIANO V̅· T̅· PATRICIO ATHALARICUS REX. (c. a. 527)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XX. AVIENO V̅· I̅· P̅P̅O̅ ATHALARICUS REX. (a 527/528) <<<     >>> XXII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

XXI. CYPRIANO V̅· T̅· PATRICIO ATHALARICUS REX. (c. a. 527)

1  Licet propriis frequenter honoribus et germani tui fueris dignitate laudatus, tamen, quia natura bonorum non expenditur cum refertur, quasi ad indictum revertimur, de quo iam praeconia multa sonuerunt. 2  testificatum est de te, quicquid de fidelibus, quicquid debuit de bene meritis aestimari. 3  sed digne laudum cum voluerit novitates emittit, qui se actionis probitate complevit. 4  Natura perennis fontis est gloriae vena manabilis: nam sicut ille fluendo non expenditur, sic nec ista celebri sermone siccatur. 5  quod et si transacta taceantur, tu nova probaris suggerere quae dicantur, qui cum aetate crescis semper et meritis. 6  cursus annorum laudis tibi procurat augmentum. 7  senescis quidem corpore, sed laude iuvenescis. 8  merito tibi prolixior aetas optatur, in quo fama semper robustior invenitur. 9  Habuisti sub divae memoriae avo nostro in utraque parte laudatas semper excubias. 10  vidit te adhuc gentilis Danuvius bellatorem: non te terruit Bulgarum globus, qui etiam nostris erat praesumptione certaminis obstaturus. 11  peculiare tibi fuit et renitentes barbaros aggredi et conversos terrore sectari. 12  sic victoriam Gothorum non tam numero quam labore iuvisti. 13  Postea vero, quod non minus ipsis certaminibus fuit, referendarii officium laboriosis contentionibus exhibebas. 14  fuerunt enim apud illum virtutum omnium virum exercitualia vel pacata servitia. 15  quis enim non ageret bellum, qui illi potuit competens exhibere responsum? qui tantam firmitatem animi semper exegit, tantam verborum in asserenda veritate constantiam, ut merito se vicisse diceret hostem, qui illo praesente vitare valuisset errorem. 16  hinc fuit, quod eius obsequia reddiderunt prudentes, quia cautela semper adhibita erigit sensum et, dum culpam quis formidet incurrere, sapientibus se nititur aggregare. 17  Contulit etiam dignitatem sacrarum largitionum, hoc est laborum tuorum aptissimum munus, quam sic casta, sic moderata mente peregisti, ut maiora tibi deberi faceres, quamvis eam in magna praemia suscepisses. 18  per haec te florida iuventus exercuit, sed nostris temporibus aetas matura servavit. 19  consilio quidem plurimum vales, nec fractus tamen aetate cognosceris: sic enim adeptus es senectutis bona, ut eius non subires incommoda. 20  haec sunt quae in te aestimamus augenda, ut, sicut es conscientia praeditus, reddaris quoque honore reverendus. 21  Sunt enim beneficiis nostris consentanea in te et superna iudicia, quando talium filiorum pater effectus natura ipsa videris esse patricius. 22  quorum bona vernantia non est absurdum referri, quando educantium felicior laus est de filiorum probitate laudari, primum, quod non minimae laudis praestat initium, infantia eorum est nota palatio. 23  sic fetus tui, more aquilae se probantes, regales oculos ab ipsis paene cunabulis pertulerunt. 24  relucent etiam gratia gentili nec cessant armorum imbui fortibus institutis. 25  Pueri stirpis Romanae nostra lingua loquuntur, eximie indicantes exhibere se nobis futuram fidem, quorum iam videntur affectasse sermonem. 26  habemus, unde tibi, felix pater, praemium debeat referri, qui et filiorum tuorum nobis animos optulisti. 27  quapropter multis laboribus multaque fide et constantia comprobato patriciatus tibi deo auspice conferimus dignitatem, honorem quidem celsum, sed qui tuis meritis probetur aequalis. 28  fruere igitur probatissimis institutis, ut cum tu bona geminaveris, nostris iterum beneficiis augearis.



Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XX. AVIENO V̅· I̅· P̅P̅O̅ ATHALARICUS REX. (a 527/528) <<<     >>> XXII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > XXI. CYPRIANO V̅· T̅· PATRICIO ATHALARICUS REX. (c. a. 527)