monumenta.ch > Cassiodorus > EPISCOPO ATHALARICUS REX. (a. 526 (Aug. 30)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , VII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS PER GALLIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30) <<<     >>> VIIII. TULUIN V̅· I̅· PATRICIO ATHALARICUS REX. (a 526 fin.)

VIII. VICTORINO VIRO VENERABILI, EPISCOPO ATHALARICUS REX. (a. 526 (Aug. 30)

1  De fide atque constantia tales sunt commonendae personae, quae desideriis humanis diversa sorte quatiuntur. 2  vos autem, quos sapientia firmos efficit et mens religiosa consolidat, ad provincialium potius convenit adunationes animari, quia iuste debitor fit alieni arbitrii, qui a pluribus meretur audiri. 3  quapropter salutantes veneratione qua dignum est, quod vobis quidem maerorem possit indicere, transitum gloriosae memoriae domni avi nostri cum dolore maximo nuntiamus. 4  Sed inde potest vestra tristitia temperari, quia nos in sede regni sui divinitate propitia collocavit, ut in totum desiderio vestro non videatur ereptus, qui vobis consurgit in successione reparatus. 5  favete nunc orationibus sacris nostris libenter auspiciis, ut rex caelestis humana nobis regna confirmet, gentes externas atterat, peccata absolvat, consolidet et conservet propitius quod parentibus nostris dignatus est praestare gloriosis. 6  Quapropter sanctitas vestra provinciales cunctos ammoneat, ut inter se habentes concordiam regno nostro per omnia debeant esse purissimi. 7  cupimus enim in subiectis fidem reperiri, quam larga possimus pietate munerari.