monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.200 > Ecclesiasticus, 2 > XLIII. FORMULA PROBATORIAE CHARTARIORUM.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XLII. FORMULA EDICTI, AD QUAESTOREM, UT IPSE SPONDERE DEBEAT, QUI SAIONEM MERETUR. <<<     >>> XLIIII. FORMULA DE COMPETITIONIBUS.

XLIII. FORMULA PROBATORIAE CHARTARIORUM.

1  Constat militiam bene geri, quae probatis moribus videtur imponi, quando ipse secum potest revolvere, quod iudex eum admonere debuit: maxime cum ad patrimonia divinae domus talis mereatur accedere, ut detestabili cupiditate non possit accendi. 2  deinde cum splendidissimum officium censoria quadam gravitate reluceat et turpe sit illi misceri qui dignis moribus non potest approbari, congruum videtur tales quaerere qui in nullo debeant displicere. 3  atque ideo tribuni chartariorum suggestione comperta, penes quem officii est digna reverentia, ab illo die chartarii te volumus nomen adipisci, ut qui nobis bene acturus promitteris, documentis laudabilibus approberis. 4  avaritiam declina: fuge longius iniqua compendia. 5  multo melius proficitur, si bonis operibus serviatur.