monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.59 > XXXVIII. FORMULA CLARISSIMATUS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXXVII. FORMULA SPECTABILITATIS. <<<     >>> XXXVIIII. FORMULA TUITIONIS.

XXXVIII. FORMULA CLARISSIMATUS.

1  Constat iucundum esse rerum bonarum saporem et utilem ambitum laudis, qui appetitur per augmenta virtutis. 2  hoc nos studium providae liberalitatis infundimus, ut maior sit cultus morum, dum crescunt desideria praemiorum. 3  clarissimatus igitur honorem, ornamenta iudicii nostri, regia tibi largitur auctoritas, quod praebeat et exactae vitae testimonium et futurae prosperitatis polliceatur augmentum. 4  quapropter nihil iam obscurum agere patiaris, qui clarissimatus dignitate resplendes. 5  grande siquidem vitae testimonium est non tam clarum quam clarissimum dici, quando paene totum de illo optimum creditur qui tanti fulgoris superlativo nomine vocitatur.