monumenta.ch > Cassiodorus > QUAE PETENTI CONCEDITUR.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXXIIII. FORMULA EVOCATORIAE, QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT. <<<     >>> XXXVI. FORMULA COMMEATALIS.

XXXV. FORMULA EVOCATORIAE, QUAE PETENTI CONCEDITUR.

1  Manifestatio est conscientiae bonae praesentiam iusti principis expetisse, quam solus ille desiderare potest, qui de magna mentis puritate confidit. 2  aspectum solis nisi clara lumina non requirunt, quia illi tantum possunt rutilantes pati radios, quos constat oculos habere purissimos. 3  sic praesentiam principis ambiunt qui de cordis sinceritate praesumunt. 4  Hinc est quod veniendi tibi ad comitatum fiduciam grata mente largimur, ne honor evocationis, qui pro vestra gloria constat inventus, ad iniuriam convertatur, dum aliqua fuerit dilatione tardatus. 5  invitamus quin immo desideria venientum, quia inde magis crescimus, si viros nobiles nostris obsequiis aggregamus.