monumenta.ch > Hieronymus > sluMscr.Dresd.A.145.b.189 > XXXI. FORMULA PRINCIPATUS IN URBE ROMA.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXX. FORMULA TRIBUNATUS PROVINCIARUM. <<<     >>> XXXII. FORMULA QUA MONETA COMMITTITUR.

XXXI. FORMULA PRINCIPATUS IN URBE ROMA.

1  Cum in urbe Roma plurima fieri censeamus et necesse sit partem ibi esse comitiaci officii, ut utilitates publicae videantur impleri, more nostro prospeximus, ut, quia principem cardinalem obsequiis nostris deesse non patimur, tu eius locum vicarii nomine in urbe Roma sollemniter debeas continere, quatenus et ille primatus sui laboribus perfruatur et tu in alterius honore possis discere, quod in tuo debeas feliciter exhibere. 2  Si quos etiam comitiacorum ad comitatum iudicaveris esse dirigendos consulens obsequio nostro, tuo subiacebit arbitrio. 3  eos autem, quos retinendos putaveris, indulta securitate potientur, ita tamen, ut vicissim omnia modereris, quatenus nec excubantes continuus labor atterat nec segnes iterum rubigo otii fugienda consumat.