monumenta.ch > Orosius > bmv545.95 > ad Corinthios I, 11 > XXVIIII. FORMULA DE CUSTODIENDIS PORTIS CIVITATUM.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXVIII. FORMULA PRINCIPIBUS MILITUM COMITIVAE S(UPRA) S(CRIPTAE). <<<     >>> XXX. FORMULA TRIBUNATUS PROVINCIARUM.

XXVIIII. FORMULA DE CUSTODIENDIS PORTIS CIVITATUM.

1  Nullatenus de eius fide dubitatur qui ad custodiam civitatis eligitur, quia probatae conscientiae constat esse credendum quod fuerit pro securitate multorum. 2  atque ideo curam portae illius civitatis nostra tibi auctoritate concedimus, ut et improborum non pateat adventibus et bonorum non retardet accessus. 3  nam si porta semper obserata sit, instar est carceris: si iterum iugiter pandatur, murorum nil proderit habere munimina. 4  Sit ergo utrumque moderatum, ut et custodiae nocturnae satisfacias et incompetenter eam claudere non praesumas. 5  eris nimirum via civium et ingressus mercium singularum, amicus scilicet copiae quam optas intrare. 6  stude ergo cum alimoniis invitare venientes. 7  non tibi quod despiciatur est creditum. 8  quibusdam faucibus civitatis praeponeris, qui ingredientibus victualibus praeesse monstraris. 9  quod te oportet sine querela perficere, ut in parvis agnoscere possimus, cui maiora credere debeamus.