monumenta.ch > Hieronymus > csg75.794 > bsbClm6224.156 > XXVIII. FORMULA PRINCIPIBUS MILITUM COMITIVAE S(UPRA) S(CRIPTAE).
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXVII. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS DE COMITIVA SUPRA SCRIPTA. <<<     >>> XXVIIII. FORMULA DE CUSTODIENDIS PORTIS CIVITATUM.

XXVIII. FORMULA PRINCIPIBUS MILITUM COMITIVAE S(UPRA) S(CRIPTAE).

1  Gratum vobis esse confidimus, quando militiae vestrae iudices destinamus, quia tunc ordines vestros agitis, quotiens vobis non defuerit praesentia iudicantis. 2  relativa ista intellectui sunt nomina: si praesulem ademeris, militem non relinquis: apparitio enim tollitur, quotiens qui iubere poterat abrogatur. 3  vobis ergo actum cedimus, dum ad vos dirigimus dignitates et tam diu vos militare facimus, donec iudices destinamus: nec istud leve credatis beneficium, ut cum vos sitis obsequium, vobis occurrat electio cognitorum. 4  Et ideo per indictionem illam illum comitem militiae vestrae cognoscite destinatum. 5  quem ita acturum esse putamus tam in causis publicis quam privatis, ut eum laus optata comitetur. 6  cui devotionem iustissimam commodantes in his quae vobis praeceperit sollemniter oboedite, quia reverentiam nostram honoratam esse credimus, si bene habitos nostros iudices sentiamus.