monumenta.ch > Cassiodorus > QUAE AD COMMENDANDOS PRINCIPES COMITI DESTINATUR.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXIIII. FORMULA PRINCIPIS DALMATIARUM. <<<     >>> XXVI. FORMULA COMITIVAE DIVERSARUM CIVITATUM.

XXV. FORMULA EPISTULAE, QUAE AD COMMENDANDOS PRINCIPES COMITI DESTINATUR.

1  Invitat nos consuetudo sollemnis et vobis ornatum officii dirigere et pristinos ordines excubantium custodire. 2  nostra enim laus est, si vos militia Romana comitetur, quando talibus ministris potestis agere, quod videtur priscis sanctionibus convenire. 3  sic enim Gothos nostros deo iuvante produximus, ut et armis sint instructi et aequitate compositi. 4  hoc est, quod reliquae gentes habere non possunt: hoc est, quod vos efficit singulares, si assueti bellis videamini legibus vivere cum Romanis. 5  Quapropter ex officio nostro illum atque illum ad vos credidimus esse dirigendos, ut secundum priscam consuetudinem qui tuis iussionibus obsecundant eos rationabili debeat antiquitate moderari. 6  cui gratiam tuam in conservandis annonis et consuetudinibus suis ex nostra iussione praestabis. 7  debet enim a te diligi, qui a nobis meruit destinari.