monumenta.ch > Cassiodorus > XXIII. FORMULA VICARII PORTUS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XXII. FORMULA COMMONITORII ILLI ET ILLI SCRINIARIIS DE BINIS ET TERNIS. <<<     >>> XXIIII. FORMULA PRINCIPIS DALMATIARUM.

XXIII. FORMULA VICARII PORTUS.

1  Beneficia nostra gratiae tuae specialiter damus, si te agere commissa rationabiliter approbemus. 2  nec enim inremuneratus iaces, si et populos peregrinos prudenter excipias et nostrorum commercia moderata aequalitate componas. 3  nam licet ubique sit necessaria prudentia, in hac potius actione videtur accommoda, quando inter duos populos nascuntur semper certamina, nisi fuerit iustitia custodita. 4  quapropter arte placandi sunt qui mores afferunt simillimos ventis, quorum nisi prius animi temperentur, in contemptum maximum nativa facilitate prosiliunt. 5  qua de re modestiae tuae fama provocati curas illius portus per illam indictionem te habere censemus, ut omnia ad tuum titulum pertinentia sic agas, quemadmodum ad meliora pervenias. 6  in parvis enim discitur, cui potiora praestentur.