monumenta.ch > Cassiodorus > XVI. FORMULA DE COMITE INSULAE CURITANAE ET CELSINAE.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XV. FORMULA AD PRAEFECTUM URBIS DE ARCHITECTO FACIENDO IN URBE ROMA. <<<     >>> XVII. FORMULA DE PRAEPOSITO CALCIS.

XVI. FORMULA DE COMITE INSULAE CURITANAE ET CELSINAE.

1  Constat plerumque bene posse agi, ubi non defuerit persona monitoris. 2  omnia enim sine priore confusa sunt et dum unusquisque iuxta voluntatem suam cogitat vivere, regulam cognoscitur omittere disciplinae. 3  itaque antiquae consuetudinis morem secuti Curitanae et Celsinae insulis te iudicem per illam indictionem nostra cedit auctoritas. 4  Iustum est enim ut qui a reliquorum hominum sunt conversatione divisi, ad habitationes eorum vadat qui eos probabili ratione componat, ne quaedam sit necessitas iniustitiae communes actus longe positos ignorasse. 5  habetis igitur, supra dicti, qui inter vos emergentes causas et audire debeat et finire. 6  et si quid etiam a nostra fuerit pietate decretum eodem commonente peragite, quia erroribus locus tollitur, quando vobis cui debeatis observare declaratur. 7  quem credimus ita bonis actibus studere, ut augmenta nostrae gratiae possit accipere. 8  necesse est enim ut a nobis remunerationem sumat, si vobis quae sunt profutura disponat.