monumenta.ch > Cassiodorus > XVII. FORMULA REPERENDARIORUM.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEXTUS, , XVI. FORMULA NOTARIORUM. <<<     >>> XVIII. FORMULA PRAEFECTURAE ANNONAE.

XVII. FORMULA REPERENDARIORUM.

1  Quamvis tantum sit clara unaquaeque dignitas, quantum eam praesentiae nostrae conspectus illuminat, dum semper honorem suscipit, qui nostra colloquia decenter adquirit, nemo tamen sermones nostros tantum meretur quam qui referendarius esse dinoscitur. 2  per eum nobis causarum ordines exponuntur, per eum interpellantium vota cognoscimus et ipsis responsa reddimus, ut negotia compedita solvamus. 3  Magnum est in hoc agone principali servire prudentiae et ad subitum sic dolores alienos asserere, ut conquerentium videatur vota satiare. 4  quale est enim in tumultuosis processionibus nostris nulla permixtione confundi aut minime tantis clamoribus impediri? necesse habet a turbatis exquirere, quod nobis possit placabiliter intimare et distinctius referre quam potuisset audire. 5  Arduum est trepidantium dicta componere et verum dicere: non tantum interpellator formidat negotii sui casum quantum sustinet iste in relatione periculum. 6  si quid minus dixerit, inimicus asseritur, redemptus clamatur. 7  negotii dominus timoris patrocinio potest sua verba convertere, referenti autem non licet aliquid immutare. 8  sententiae vero nostrae tanta memoriae cautela tenendae sunt, ut nihil minus, nihil additum esse videatur. 9  nobis plerumque audientibus nostra dicturus es et difficili condicione constrictus iudicio nostro subiaces, dum alienas causas explanare contendis. 10  Quapropter referendarium te electio nostra constituit: sed tu puritatem conscientiae et veritatem linguae nostris iussionibus adhibeto. 11  eruditionem vero mirabilem collocutio tibi nostra concedit, quae dum per te alios ordinat, qualitatem tuae mentis exornat. 12  sub nobis enim non licet esse imperitos, quando in vieem cotis ingenia splendida reddimus, quae causarum assiduitate polimus. 13  Quapropter illa cunctis iussisse nos referte, quae aut debuistis aut potuistis accipere. 14  nostra sic probatis, si iusta redicitis. 15  amate quod nos glorificat. 16  sit velle vestrum quale videtis nostrum esse propositum. 17  ad summum tales vos esse cupimus, ut etiam per vos iudices corrigamus. 18  peculiare de vobis aliquod vectigal exigimus, ut sicut vobiscum familiariter miscemus affatus, ita et nostra opinio specialiter a vobis mereatur affectum.