monumenta.ch > Hieronymus > Numeri, 33 > sectio 6 > XXXVII. IUDAEIS MEDIOLANENSIBUS THEODERICUS REX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXXVI. STARCEDIO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526) <<<     >>> XXXVIIII. AMPELIO V̅ · I̅ · ET LIVVIRIT V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)

XXXVII. IUDAEIS MEDIOLANENSIBUS THEODERICUS REX. (a 523/526)

1  Libenter annuimus quae sine legum iniuria postulantur, maxime cum pro servanda civilitate nec illis sunt neganda beneficia iustitiae, qui adhuc in fide noscuntur errare, atque ideo discant rerum bonarum suavissimum saporem, ut, qui humanam iustitiam nituntur quaerere, sollicitius incipiant divina iudicia cogitare. 2  Proinde quoniam nonnullorum vos frequenter causamini praesumptione laceratos et quae ad synagogam vestram pertinent perhibetis iura rescindi, opitulabitur vobis mansuetudinis nostrae postulata tuitio, quatenus nullus ecclesiasticus, quae synagogae vestrae iure competunt, violentia intercedente pervadat nec vestris se causis importuna acerbitate permisceat, sed ut religionis cultu, ita et actuum sint conversatione discreti: hac tamen moderatione principalis auxilii beneficium concedentes, ut nec vos quod ad praefatae ecclesiae ius vel religiosas certe personas legibus pertinere constiterit, inciviliter attrectare temptetis. 3  Tricennalis autem humano generi patrona praescriptio eo, quo cunctis, vobis iure servabitur nec commodalia vos irrationabiliter praecipimus sustinere dispendia, ut hac pietatis nostrae defensione muniti petitio vestra ab illicitis se liberatam gratuletur incommodis. 4  concedimus quidem clementiae nostrae consuetudine quae rogastis: sed quid, Iudaee, supplicans temporalem quietem quaeris, si aeternam requiem invenire non possis ?