monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVI. STARCEDIO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXXV. LIVVIRIT COMITI ET AMPELIO V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526) <<<     >>> XXXVII. IUDAEIS MEDIOLANENSIBUS THEODERICUS REX. (a 523/526)

XXXVI. STARCEDIO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)

1  Continuatis laboribus attritum corpus debilitatem tibi causaris attulisse membrorum, ut, qui ante bellicis fueras aptus insignibus, nunc vel ad otiosam vitam vix idoneus approberis: expetens, ut ad expeditiones felicissimas non cogaris, a quibus non voto, sed necessitate subduceris. 2  atque ideo allegationibus tuis diutius perquisitis et ad rerum fidem deductis otium tibi non ignobile praesenti iussione largimur, quia non est ignaviae culpa, quem excusat miseranda calamitas. 3  Sed sicut tibi remissam vitam concedimus, ita te donativo praesenti auctoritate privamus, quia non est aequum, ut, cum de tuo cognoscaris idoneus, rem laborantium accipere debeas otiosus. 4  fruere igitur secura vita a diversorum insidiis nostro munimine liberatus. 5  nec aliquis tibi imputabit desertoris opprobrium, quando illi, quos contigerit a militia morbi causa suspendi, ex prioribus factis habendi sunt iure reverendi. 6  nec enim dignus est a quoquam redargui, qui nostro iudicio meretur absolvi.