monumenta.ch > Petrus Blesensis > bnf14764.93 > XXXII. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · V̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|509) > XXXV. LIVVIRIT COMITI ET AMPELIO V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXXIIII. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 523/526) <<<     >>> XXXVI. STARCEDIO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)

XXXV. LIVVIRIT COMITI ET AMPELIO V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)

1  Cum pro incerti temporis eventu Romanas aedes inopia facie castigata pulsaret et quamvis rara, tamen tam pulchrae civitati videretur esse foedissima, aequum iudicavimus Hispaniae triticeas illi copias exhibere, ut antiquum vectigal sub nobis felicior Roma reciperet. 2  iussis quidem nostris viri spectabilis Marciani laude digna servivit industria: sed parum diligenter impleta sunt, quae constat optime fuisse procurata. 3  ii enim, qui portanda susceperant, morarum taedia non ferentes destinatum frumentum in Africae partibus pro suo dicuntur vendidisse compendio. 4  Quod quamvis inultum minime transire debuisset, ut amor proprii commodi tot populorum ieiuna vota suspenderet, tamen quia nobis insitum est culpas remittere, quas possumus cauta ordinatione corrigere, Catellum et Servandum viros strenuos credidimus esse dirigendos, ut, quia naucleri ducentos octoginta solidos in triticum et in naulis septingentos quinquaginta octo solidos accepisse perhibentur, si apud vos facti veritas innotescit, in summam ratione collecta, ab eis mille triginta octo solidorum quantitas inferatur, ut, qui vindictam remisimus, damna minime sentiamus. 5  in qua parte ita se sublimitas vestra diligenter impendat, ut et iustitiae et publicis utilitatibus satisfecisse videatur.