monumenta.ch > Cassiodorus > XXX. GUDUIN V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXVIIII. NEUDI V̅ · T̅ · THEODERICUS REX. (a. 523/526) <<<     >>> XXXI. DECORATO VIRO DEVOTO THEODERICUS REX. (a 523/526)

XXX. GUDUIN V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)

1  Quos duces eligimus, eis simul et aequitatis momenta iure delegamus, quia non tantum armis quantum iudiciis vos effici cupimus clariores. 2  Costula igitur atque Daila cum deo propitio Gothorum nostrorum libertate laetentur, onera sibi servilia a vobis causantur iniungi, quae nec ipsos deceat perpeti nec cuiquam irrationabiliter fas sit imponi. 3  quod si ita gestum esse cognoscis, sine aliqua dilatione facias amoveri, ne ad nos exinde ulterius querela revocetur et incipiat gravis esse animo nostro in ducem revoluta causatio, quem magis oportet talia peragero, quae nos delectet audire.