monumenta.ch > Hieronymus > sluMscr.Dresd.A.145.b.63 > XXVIIII. NEUDI V̅ · T̅ · THEODERICUS REX. (a. 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXVIII. CARINO V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 5231526) <<<     >>> XXX. GUDUIN V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)

XXVIIII. NEUDI V̅ · T̅ · THEODERICUS REX. (a. 523/526)

1  Movit nos quidem Anduit fusa precatio, sed magis miserabiliorem reddidit virum luminis sui ademptus ornatus, quia necesse est ut amplius permoveat visa quam audita calamitas. 2  is enim perpetua nocte superstes ad remedia nostra mutuati luminis beneficio festinavit, ut quem videre non poterat, saltem clementiae suavitate sentiret. 3  clamat enim sibi Gudila vel Oppane incognitam suo generi condicionem servitutis imponi, cum pridem sub libertate nostros fuerit secutus exercitus. 4  Mirati sumus talem in famulatum trahi, qui a vero domino debuisset expelli. 5  novus ambitus talem quaerere, quem possis horrere servumque dicere, cui debeas divina consideratione servire. 6  adiciens enim huiusmodi calumnias Pitziae comitis celebratae opinionis viri sibi examinatione summotas, nunc autem infirmitatis suae mole compressum manu vindicare non posse, quae patrona fortibus probatur assistere. 7  Sed nos, quorum est proprium inter pares ac dispares aequabilem iustitiam custodire, praesenti iussione decernimus, ut, si in iudicio supra memorati quondam Pitziae se probavit ingenuum, calumniantes protinus amovete: nec audeant ulterius necessitatibus alienis illudere, quos semel convictos decuerat sua vota damnare.