monumenta.ch > Cassiodorus > XXIII. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS HEX. (a 525/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XXII. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. (a 523/526) <<<     >>> XXIIII. EPIPHANIO V̅ · S̅ · CONSULARI PROVINCIAE DALMATIAE THEODERICUS REX. a. (525/526)

XXIII. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS HEX. (a 525/526)

1  Tatanem saionem nostrum cum sagittariis ad illustrem virum comitem Wiliarium aestimavimus esse dirigendum, ut maius sumeret robur duplicatus exercitus. 2  ostentent iuvenes nostri bellis, quod in gymnasio didicere virtutis. 3  Schola Martia mittat examina: pugnaturus ludo, qui se exercere consuevit in otio. 4  atque ideo illustrem magnitudinem vestram eis annonas et navigia secundum consuetudinem praebere censemus, quatenus iuvante deo quo directi sunt debeant pervenire. 5  vestrae enim sollicitudini damus nostrarum efficaciam iussionum, quia nullatenus destitui posse creditur, quod ordinationibus tuis iuvante deo incohatur.