monumenta.ch > Cassiodorus > XXI. CAPUANO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XX. ALIULFO SAIONI THEODERICUS REX. (a 523/526) <<<     >>> XXII. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. (a 523/526)

XXI. CAPUANO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526)

1  Si te tironem iudicia nostra delegissent, si ad examinis trutinam venisses incognitus, monendum aestimaremus, quali te prudentia, quo decore tractares. 2  sed omnium crederis intellegentiam habere virtutum, qui exerceri meruisti militia litterarum. 3  aestimas enim, qua te debeas modestia continere, qui alieni negotii visus es vota peregisse. 4  nam si te iudicis suspicio saeva tetigisset, laudando iustitiam leni ac penetrabili remedio eius animum corrigebas, obtinens suavi persuasione, quod superiori non potuisses imponere. 5  quis ergo dubitat illa te diligere, quae constat publica voce suasisse ! Professa bona non habentur ambigua: nec cuiusquam adquiescit ingenium, ut quod ipse potuit emeritus prosequi, ab aliis tamquam rudis videatur edoceri. 6  prolati documenti fidem fieri legitima voce poscebas examinans, si retinerent incorruptam scrinia veritatem. 7  iudex nunc exhibe, quod te volebas apud alios obtinere. 8  age, ne tua tibi obiciatur oratio, quia pondus est pudoris gravissimi propria voce convinci. 9  sume igitur auctore deo recturam decuriarum, humanorum actuum veracissimum testem, securitatem possidentium, publicae fidei splendidissimum templum. 10  unde tantum tibi laudis adquiritur, quantorum illic utilitas incorrupta servatur. 11  Vivat ibi perpetuis saeculis decedentium voluntas: transeant in posteros iudicia parentum: scriniis tuis servetur omnium quies. 12  alii honores, habeant et terribiles fasces: tibi humanae vitae gratissimi videntur militare custodes. 13  ibi enim absolutiones sunt hominum, vincla causarum, catena litium, carcer furoris. 14  de quo verius diceret vates Mantuanus ): 'clauduntur litis portae, furor impius intus inclusus fremit horridus ore cruento'. 15  decuriales igitur habita meritorum aestimatione deligito, quia non decet tantae urbis appellare quod vile est. 16  maioris etiam 'natu utere, cum fuerit necesse, sententia, factus tot patribus senior, tantis tacentibus vox senatus. 17  vide quid dignitatis acceperis, ut inter tot eloquentes viros sis dicendi primarius, quos etiam nobis profitemur esse reverendos. 18  assume ergo concedere quae iubemus, praestare quae cedimus, ut illis aperias ianuas curiae, quos nostra electio aulam iusserit Libertatis intrare.