monumenta.ch > Cassiodorus > XV. UNIVERSIS POSSESSORIBUS IN SA VIA PROVINCIA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 525/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XIIII. SEVERINO V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 523/526) <<<     >>> XVI. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 525/526)

XV. UNIVERSIS POSSESSORIBUS IN SA VIA PROVINCIA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 525/526)

1  Licet cunctis laborantibus comitatus noster concedat deo auxiliante iustitiam et hinc remedia subiectis ad reliquas regni partes quasi a vivo fonte descendant, tamen frequenti aditione permoti ingeniosa pietate repperimus et aequitatem vobis concedere et fatigationem longi itineris abrogare, quia dulciora sunt beneficia, quae nullis difficultatibus obtinentur. 2  Misimus itaque illustrem et magnificum Severinum nostris institutionibus eruditum, ut hoc apud vos gereret quod nobis semper placuisse cognovit. 3  vidit enim quam honorabilis apud nos iustus habeatur, quemadmodum bonis actibus clementia nostrae serenitatis arrideat. 4  exercet profecto quod nos aestimat gratanter accipere: nec potest amari rapacitas continenti principi nulla redemptione placitura. 5  praesumenter ergo conveniat ad eum laesorum tumultus: speret remedium qualibet pressus iniuria. 6  Difficultatem vobis querelae summovemus, dum in ipsis cunabulis scelera commissa resecantur: sine aliqua formidine alieni tributi sarcina gravatus exclamet, accepturus remedium quod de legibus habet, sic enim confidimus, quia per eos, quos instituta nostra componunt, innocentibus detrimenta non veniant. 7  qualia vero pro quiete vestra vel aequalitate tributorum disponenda censuimus, oracula nostra, quae dedimus ad supradictum virum illustrem Severinum, vulgata declarabunt, ut unusquisque unde supplicare debeat, evidenter agnoscat.