monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 35 > VII. IOHANNI V̅ · C̅ · ARCARIO THEODERICUS REX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , VI. STABULARIO COMITIACO THEODERICUS REX. (a 523/526) <<<     >>> VIII. ANASTASIO CONSULARI THEODERICUS REX. (a 523/526)

VII. IOHANNI V̅ · C̅ · ARCARIO THEODERICUS REX. (a 523/526)

1  Decet eorum vota in ratum reddere, qui malunt utilitates publicas continere: nec patimur de damno proprio esse sollicitos, qui nos a dispendiis fecere securos. 2  tua igitur suggestione comperimus per illam indictionem patrimonii nostri praedia in Apulia provincia constituta, id est illud atque illud, honesto viro Thomati libellario titulo commisisse, sed eum male amministrando suscepta usque ad decem milia solidorum de indictionibus illa atque illa reliquatorem publicis rationibus extitisse: qui a proceribus nostris frequenter ammonitus debita reddere detestabili calliditate neglexit. 3  et ne tibi aliqua in posterum quaestio nasceretur, publicis utilitatibus debitam quantitatem sub hac ratione satisfacere te velle testaris, si tibi praedia supradicti debitoris loco pignoris contradantur. 4  Hinc est, quod desiderium tuum iusta ratione conceptum praesenti iussione firmamus: primum, ut nullam ex hac re nomine publico metuas quaestionem: deinde sub hac condicione tibi universam substantiam, quam vel nunc tenet vel primo tempore possidebat, cum nostris rationibus obnoxius esse iam coeperat, Thomatis debitoris addicimus, quam pridem nostro nomine fixis titulis fecimus vindicari: hoc tantum humanitatis intuitu relaxantes, ut usque ad kal. Sept. spatium habeat reddendi debitam quantitatem: minus ne, cum ad supradictum diem tu pecuniam viro illustri comiti patrimonii nostri, quae debetur, intuleris, facultas eius universa, sicut diximus, tuis compendiis applicetur. 5  quod triste non credimus esse perdenti, quando nec ex toto videtur amittere, quod te generum suum cognoscit adquirere: nam quod poteras adipisci iure successionis, condicione a te possidetur emptoris.