monumenta.ch > Cassiodorus > II. HESTIS THEUDERICUS REX. (a 523/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , I. REGI (VVARNORUM THEODERICUS REX. (a. 523/526) <<<     >>> III. HONORATO V̅ · T̅ · QUAESTORI THEUDERICUS REX. (a. 524 ante Sept. 1)

II. HESTIS THEUDERICUS REX. (a 523/526)

1  Illo et illo legatis vestris venientibus grande vos studium notitiae nostrae habuisse cognovimus, ut in Oceani litoribus constituti cum nostra mente iungamini: suavis nobis admodum et grata petitio, ut ad vos perveniret fama nostra, ad quos nulla potuimus destinare mandata. 2  amate iam cognitum, quem requisistis ambienter ignotum. 3  nam inter tot gentes viam praesumere non est aliquid facile concupisse. 4  Et ideo salutatione vos affectuosa requirentes indicamus sucina, quae a vobis per harum portitores directa sunt, grato animo fuisse suscepta. 5  quae ad vos Oceani unda descendens hanc levissimam substantiam, sicut et vestrorum relatio continebat, exportat: sed unde veniat, incognitum vos habere dixerunt, quam ante omnes homines patria vestra offerente suscipitis. 6  haec quodam Cornelio describente legitur in interioribus insulis Oceani ex arboris suco defluens, unde et sucinum dicitur, paulatim solis ardore coalescere. 7  Fit enim sudatile metallum, teneritudo perspicua, modo croceo colore rubens, modo flammea claritate pinguescens, ut, cum in maris fuerit delapsa confinio, aestu alternante purata vestris litoribus tradatur exposita. 8  quod ideo iudicavimus indicandum, ne omnino putetis notitiam nostram fugere, quod occultum creditis vos habere. 9  proinde requirite nos saepius per vias, quas amor vester aperuit, quia semper prodest divitum regum adquisita concordia, qui, dum parvo munere leniuntur, maiore semper compensatione prospiciunt. 10  aliqua vobis etiam per legatos vestros verbo mandavimus, per quos, quae grata esse debeant, nos destinasse declaramus.