monumenta.ch > Cassiodorus > XLVIII. EUSEBIO V̅ · T̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XLVII. GUDISAL SAIONI THEODERICUS REX. (a. 507/511) <<<     >>> XLVIIII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS ET CAPILLATIS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS SISCIA VEL SAVIA CO̅N̅S̅I̅S̅T̅ENTIBUS THEODERICUS REX. (a. 507/511)

XLVIII. EUSEBIO V̅ · T̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511)

1  Post tumultuosae urbis sollicitudines taediosas et observationum molestias ingravantes magnitudo tua provinciali desiderat amoenitate recreari, asserens occupationum tibi causas praesentibus emersisse temporibus, quibus expeditis rurali desideras suavitate gaudere. 2  Et quia vere illa securitas est, quae nostris iussionibus datur, cum tempus tibi fuerit occupationis emensum, octo mensium indutias in Lucaniae dulces recessus nostra auctoritate concedimus, ut ex illo tempore supputentur, cum te egredi ex urbe divino favore contigerit. 3  quibus peractis multorum desiderio ad Romanas sedes venire festina, conventui nobilium et digna tuis moribus conversatione reddendus.